REGULA
S.P.N. AUGUSTINI
HIPPONENSIS EPISCOPI

CAPUT I.
DE DILECTIONE DEI ET PROXIMI

Ante omnia, Fratres carissimi, diligatur Deus, deinde proximus; quia ista praecepta sunt principaliter nobis data.

CAPUT II.
DE UNITATE CONCORDIAE ET COMMUNIONE CORPORALIS SUSTENTATIONIS

/a><
Haec igitur sunt, quae ut observetis praecipimus in Monasterio constituti. Primum propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo Domini, et sit vobis anima una et cor unum in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia. Et distribuatur unicuique vestrum a Praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes: sed potius unicuique sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, sicut cuique opus erat. Qui vero aliquid habebant in saeculo; quando ingressi sunt Monasterium, libenter velint illud esse commune. Qui autem non habebant non ea quaerant in Monasterio, quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur; etiam si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Non tamen ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non poterant; nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos foris, accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena ac vana non quaerant: ne incipiant Monasteria divitibus esse utiIia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur.


CAPUT III.
DE VIRTUTE HUMILITATIS

Rursus etiam illi, qui aliquid videbantur esse in saeculo, non habeant fastidio Frátes suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt, Magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum Fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerint, nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas Monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Et quid prodest dispergendo dare pauperihus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo ? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cuius templa facti estis.

CAPUT IV.
DE PURITATE ORATIONIS

Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In Oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit; ut si forte aliqui etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverint. Psalmis et Hymnis cum oratis Deum : hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum. Quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

CAPUT V.
DE ABSTINENTIA DISCRETA

C
arnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite : ne solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractentur in victu, non debet aliis molestum esse, nec iniustum videri eis quos fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad Monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, operimentorumve datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur : cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire non potuerint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur accipere: ne contingat detestanda perversitas, ut in Monasterio, ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane quemadmodum aegrotanteis necesse habent minus accipere ne graventur; ita et post aegritudinem sic tractandi sunt ut citius secreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerint: tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam; quae famulos Dei tanto amplius decet quanto minus indigent. Nec cibi eos teneat voluptas iam vegetatos, quos necessitas levarat infirmos. Illos existiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

CAPUT VI.
DE VENUSTATE HONESTATIS ET CASTITATE CORPORIS

Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu, habitu et in omnibus motibus vestris nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciantur in aliquam feminarum, in nullam figantur. Neque enim quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, vel ab ipsis appeti velle, criminosum est. Nec solo tacito affectu, sed aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos : quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de morilus. Nec putare debet, qui in feminam figit oculum et illius in seipsum diligit fixum, ab aliis se non videri cum hoc fecerit : videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed etsi lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest ? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt sapientius, quanto patientius ? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est : Abominatio est Domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in Ecclesia, et ubicumque feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Et si hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne male coepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum facere eiim videritis, iam velut vulneratum sanandum prodat quicumque hoc potuerit invenire. Prius tamen est alteri vel tertio demonstrandum : ut duorum vel trium possit ore convinci, et competeni severitate coerceri. Nec vos iudicetis esse malevolos quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si Fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim Frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari dum timeret secari : nonne crudeliter a te sileretur, et misericorditer indicaretur ? Quanto ergo potius eum debes manifestare, ne deterius putrescat in corde ? Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est si negaverit, prius Praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi : ne forte possit secretius correptus non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii, ut etiam coram omnibus possit non ab uno teste argui, red a duobus vel tribus convinci. Convictus vero secundum Praepositi vel etiam Presbyteri (ad cuius dispensationem pertinet) arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam. Quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de vestra societate proiiciatur, Non enim hoc fit crudellter sed misericorditer : ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis convincendis, iudicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum.

CAPUT VII.
DE SPONITANEA CONFESSIONE

Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus acceperit, si hoc ultro confiteatur, parcatur illi, et oretur pro eo. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium Presbyteri vel Praepositi gravius emendetur.
CAPUT VIII.
DE COMMUNIBUS CUSTODIBUS VESTIUM

V
estes vestras in unum habeatis sub uno custode, vel duobus, vel quot sufficere possint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur. Et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Si fieri potest, ad vos non pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat : dum tamen unicuique prout cuique opus est non negetur. Si autem inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum conqueritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse quod non ita vestiatur ut alius Frates vestitur : hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis; in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant, maiori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Caritas enim de qua scriptum est, quod non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur : quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto vos amplius proficere noveritis : ut in omnihus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas. Consequens ergo est, ut etiam cum quis suis filiis aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in Monasterio constitutis aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate Praepositi, ut in rem communem redactum, cui necesse fuerit praebeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.

CAPUT IX.
DE ABLUTIONE VESTIUM ET CURA INFIRMORUM, ATQUE DE LIBRIS QUOTIDIE PETENDIS

Indumenta vestra secundum arbitrium Praepositi laventur, sive a vobis, sive a fullonilus : ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporis, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat tamen sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, iubente Praeposito, faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non oboediatur. Aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eunde necessitatem, cum quibus Praepositus iusserit ire debebit. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate, etiam sine febribus laborantium, uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario petat quod cuique opus enae prospexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant Fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur. Extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant sub quorum custodia sunt quae poscuntur.
CAPUT X.
DE CAVENDO LITIGIO

Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: « Qui odit fratrem suum, homicida est». Quicumque autem convitio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laeserit, meminerit satisfactione quam citius curare quod fecit; et ille qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vertras, quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est enim qui quamvis ira saepe tentetur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur, et ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in Monasterio, etiam si inde non proiiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae in moribus coërcendis dicere vos dura verba compellit, etiam si ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis; ne apud eos quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit eos quos plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis debet esse inter vos dilectio.

CAPUT XI.
DE REVENTIA EXHIBENDA PRAELATIS
ET DE EORUM OFFICIO

Praeposito tamquam Patri oboediatur; multo magis Presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid minus servatum fuerit, non negligentur praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad Praepositum praecipue pertinebit, ut ad Presbyterum, cuius est apud vos maior auctoritas, referat quod modum vel vires eius excedit. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante, sed caritate serviente felicem. Honore coram vobis praelatus sit vobis; timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis oboediendo, non solum vestri sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori versatur. Donet Dominus ut observetis haec omnia, tamquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege sed sicut liberi sub gratia constituti.

CAPUT XII.
DE SOLLICITUDINE OBSERVANTIAE HUIUS REGULARIS

Ut autem vos in hoc libella tamquam in speculo possitis inspicere, nec per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum viderit aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.

AMEN.